monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, 25, 9
Et in bono persistere volens, velut sol est, caro autem in gustu suo permanens, quasi luna est; unde cum ipsa peccando deficit, quemadmodum luna detrimentum sentit, sed tamen eadem anima contra voluntatem carnis quasi sol se sursum saepius erigit, et ita homo per querelam ipsius, hoc modo resurgit, sicut et luna per solem reaccenditur.